DROMADES

DROMADES
DROMADES
ex tribus Camelorum speciebus Leoni Africano memoratis, Raguahil Arabibus: Graciles sunt exiguaequeve staturae qui, sarcinis gerendis inferiores, reliquos tantâ pernicitate superant, ut diei unius spatio amplius centum passuum milia conficiant, iter modico viatico ad dies 8. vel 10. per deserta perpetuanres. Iis nobiliores Numidiae Arabes et Afri Lybici uti solent. Cumqueve Rex Tombuti magnâ celeritate alicuius momenti negotium Numidis mercatoribus indicare cupit, non alio iumento utitur. Indis Bacambal dicuntur, quos cum domino camelarium ferentes et viaticum necessarium, leucas 50. in diem facile conficere, scribit Vinc. le Blanc Itin. Part. 2. c. 22. Esaiae c. 66. v. 20. Circuroth dicti videntur Bocharto Hierozoici Part. prior. Lib. II. c. 4. quem omnino de hoc animali vide. Addam, quod apud Strab. legitur l. 15. eos, quos e Drangis Ecbatana misit Alexander, ad Parmenionem conficiendum, ἐπὶ δρομάδων καμήλων, camelis dromadibus vectos, iter dierum trigenta aut quadraginta; etiam ἑνδεκαταίους διανύσαι, undecim diebus peregisse, illustre velocitatis eorum argumentum. Vide quoque infra in voce Gaugamela. De Zenobia tamen, cum hoc camelorum genere uteretur in fuga ad Persas, capta. Vide Vopisc. in Aurel.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Dromădes — (gr.), bei den Alten schnellsegelnde Fahrzeuge mit 2 Masten u. lateinischen Segeln (s.d.) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • EPHA — I. EPHA Hebr. Gap desc: Hebrew, Arabice Ghaipha, Graecis hinc Γαιφὰ, et corrupte γαιφὰρ, oppid. provinciae Madianitidis, vicinum urbi Madian notissimae, in littore Maris Rubri, a conditore suo, filio Madianis primogenito, cuius mentio Gen. c. 25 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”